10 Many More (Mostly) Friendly Epigrams

These 41 epigrams on friends and friendship are anthologized from Gibbs’ Brevissima, a collection of 1001 elegiac distichs comprised of (mostly) core vocabulary. The number in square brackets gives the number from that edition, the vocabulary for which is available via The Bridge. Most of these epigrams have at most a few uncommon words; by clicking on the Gibbs’ edition number, you will be taken to a list of vocabulary in the poem, excluding words in the DCC Latin Core.

1. Fortūnā Pereunte —  Philosophia Patrum (ed. Wegeler), 1353 [167]

Tempore fēlīcī multī numerantur amīcī; 

Dum fortūna perit, nūllus amīcus erit. 


2. Quī Dat Inopī Suā — Michaelis Verinus (c.1469-c.1487), Disticha [355]

Quī bene dīvitiās inopī dōnābit amīcō, 

Hīc omnī fēlīx tempore dīves erit. 


3. Dīlēctiō Vērā — Philosophia Patrum (ed. Wegeler), 1354 [166]

Tempore fēlīcī nōn cognōscuntur amīcī; 

Sorte patet miserā, quae sit dīlēctiō vēra. 


4. Tacē Tū Prīmus — François Oudin (1673-1752), Silva Distichorum, 144 [81]

Quod tacitum vīs esse, tacē tū prīmus; amīcō, 

Quae tua sunt dēbēs, nōn aliēna, loquī. 


5. Taciturnus — Adagiōrum Maximē Vulgārium Thēsaurus (1730) [339]

Grātus eris cūnctīs, multōsque parābis amīcōs 

Ac vīvēs tūtus, sī taciturnus eris.


6. Amīcus Pauper — The Distichs of Cato (4th century CE), 1.20 [254]

Exiguum mūnus cum dat tibi pauper amīcus, 

Accipitō laetus, plēnē et laudāre mementō.


7. Ad Crēditōrem — John Owen (c.1564-c.1628), Epigrammata, 10.46 [366]

Est tibi, quī dēbet, servus; quī solvit, amīcus; 

Dēbita quī nōn vult solvere quid? Dominus.


8. Amīcus Falsus — Michaelis Verinus (c.1469-c.1487), Disticha [15]

Quem tibi dīvitiae peperēre, est falsus amīcus: 

Argentum, nōn tē, dīligit ille tuum.


9. Benevolī Multī, Cōnsiliāriī Paucī — Georgius Carolides (1569-1612), Farrago, 3.5 [520]

Et bene fac multīs, et multīs ūtere amīcīs; 

Paucī animum teneant cōnsiliumque tuum. 


10. Fīdus Amīcus — Anton Moker (1540-1605), Decalogus Metricus [521]

Rēbus in ambiguīs ex multīs mīllibus ūnus 

Vix cōnstāns et vix fīdus amīcus erit. 


11. Amīcī Paucissimī — Michaelis Verinus (c.1469-c.1487), Disticha. [522]

Mīllibus ex multīs ūnus vix fīdus amīcus; 

Hīc albō corvō rārior esse solet.


12. Nīl Amīcitiā Grātius — Urbano Appendini (1777-1834), De Educatione Disticha [11]

Ad bene vīvendum quidquid nātūra parāvit, 

Nīl datum amīcitiā grātius est hominī. 


13. Pignora Prīma — The Distichs of Cato (4th century CE), 4.41 [169]

Damnārīs numquam post longum tempus amīcum; 

Mūtāvit mōrēs, sed pignora prīma mementō. 


14. Quis Mendīcum Amat? — Proverbia Rusticorum Versificata (ed. Zacher), 118 [165]

Cum sim mendīcus, cognōscō quis sit amīcus; 

Mē quis amet videō, dēficiente meō. 


15. Amīcus Inimīcus — Urbano Appendini (1777-1834), De Educatione Disticha [173]

Paucīs fīde: tibi quem tū nunc rēris amīcum, 

Post hōram ille tibi, fors, inimīcus erit. 


16. Omnēs Sunt Felicēs, Ubī Omnēs Amīcī [252]

Quam fēlīx et quanta foret rēs pūblica, cīvēs, 

Sī cūnctōs ūnus conciliāsset amor? 


17. Socius Mēnsae — Michaelis Verinus (c.1469-c.1487), Disticha [534]

Quī socius mēnsae est, vērum nē rēris amīcum: 

Tolle epulās; nōscēs quam tibi fīdus erat. 


18. Ōllae Amīcitia — Thomas More (1478-1535), Epigrammata [535]

Nōn, nisi cum cēnō, noster mē quaerit amīcus; 

Quam mē plūs ōllam noster amīcus amat. 


19. Ad Amīcum Avārum — John Owen (c.1564-c.1628), Epigrammata, 4.205 [369]

Solūs habet quod avārus habet: nīl dōnat amīcō, 

Nīl sibi dat; sōlus nōn habet hoc, quod habet. 


20. Amīcus Ūnus Aptus — François Oudin (1673-1752), Silva Distichorum, 138 [16]

Aptus amīcus adest ūnus tibi; parce secundum 

Quaerēre; vix aequē tertius aptus erit. 


21. Amīcus Incommodus Quid ab Inimīcō Differt? — G. Carolides (1569-1612), Farrago, 5.66 [540]

Saepe venīs, noxamque adfers mihi semper, amīce; 

Absīs, et melius noster amīcus eris. 


22. Tempora Nūbila — Florilegium Gottingense (ed. Voigt), 20 [531]

Cum fueris fēlīx, multōs numerābis amīcōs; 

Tempora sī fuerint nūbila, sōlus eris. 


23.  Frāter Frātrī Lupus — Josephus Perez (1627-1694), Hortulus Carminum [530]

Nusquam tūta fidēs, quia amīcus fallit amīcum 

Et frāter frātrī cernitur esse lupus. 


24. Cum Fueris Fēlīx — Florilegium Gottingense (ed. Voigt), 298 [532]

Cum fueris fēlīx, multō stīpāris amīcō; 

Prōspera mūtentur: respice, sōlus eris. 


25. Quod Vidērī Vīs, Estō — Georgius Carolides (1569-1612), Farrago, 2.37 [296]

Vīs pius et sapiēns et doctus, amīce, vidērī? 

Hōc age quod dīcī quaeris, ut esse queās. 


26. Sponte Fac — François Oudin (1673-1752), Silva Distichorum, 143 [258]

Sponte, tuō grātum sī quid fore crēdis amīcō, 

Effice; sī poscit, grātia multa perit. 


27. Vīta Hominis — The Distichs of Cato (4th century CE), 4.15 [163]

Cum tibi vel socium vel fīdum quaeris amīcum, 

Nōn tibi fortūna est hominis, sed vīta petenda. 


28. Ut Sīs Tibi Amīcus — The Distichs of Cato (4th century CE), 4.15 [50]

Dīlige sīc aliōs, ut sīs tibi cārus amīcus;

Sīc bonus estō bonīs, nē tē mala damna sequantur. 


29. Amīcus ut Nōn Ālius, Inimīcus ut Nōn Īdēm — G. Carolides (1569-1612), Farrago, 2.35 [172]

Aeternum tibi crēdideris, quem nactus, amīcum; 

Hostem ita, quī fierī possit amīcus, habē. 


30. Temporibus Durīs — Michaelis Verinus (c.1469-c.1487), Disticha [168]

Temporibus dūrīs vērī nōscuntur amīcī; 

Āh, fīdōs paucōs experiēre tibi! 


31. Dē Amīcitiā — Raimondo Cunich (1784), Anthologia Graecorum [159]

Perfacile est quiddam, nōmen sī quaeris, amīcus, 

At sī rem placeat quaerere, difficile. 


32. Dītat Servāta Fidēs — Gabriel Rollenhagen (1583-1619), Emblemata, 32 [236]

Ut praestēs videās, sī quid prōmittis amīcō, 

Nam servāta fidēs dītat et auget opēs. 


33. Quī Rēcta Monent — François Oudin (1673-1752), Silva Distichorum, 124 [528]

Semper amā quī rēcta monent; hōs semper amīcōs 

Crēde tibi, vel dum forsan acerba monent. 


34. Dīlēctiō Vēra — Proverbia Rusticorum Versificata (ed. Zacher), 118 [533]

Cum sim mendīcus, cognōscō quis sit amīcus; 

Sorte patet miserā quae sit dīlēctiō vēra. 


35. Līberālis — Michaelis Verinus (c.1469-c.1487), Disticha [524]

Quās inopī et dulcī laetus dōnābis amīcō, 

Temporibus nūllīs ēripientur opēs. 


36. Amīcus Dēlēctus — Urbano Appendini (1777-1834), De Educatione Disticha [519]

Inter mīlle ūnum cautus tibi dēlige amīcum; 

Dēlēctum nūllīs dēsere temporibus.


37. Ad Amīcum Lēctōrem — John Stradling (1563-1637), Epigrammata, 4.56 [470]

Quī meus ante fuit, tuus est liber; accipe, lēctor, 

Quī meus et tuus est: tū meus, ipse tuus. 


38. Ad Amīcum — Michaelis Verinus (c.1469-c.1487), Disticha [525]

Accipe parva meī laetus mūnuscula cēnsūs, 

Nec quae sint sed quā suscipe mente datā. 


39. Obsequium Amīcōs Parit — Georgius Carolides (1569-1612), Farrago, 3.76 [526]

Obsequium in vitiīs multōs effingit amīcōs,

Quī hostēs, cum vērum dīxeris, esse solent.


40. Vī Frangitur, Obsequiō Flectitur — Georgius Carolides (1569-1612), Farrago, 3.96 [527]

Obsequiō flectēs, quem vī nōn frangis, amīcum; 

Nōn superā manibus, sed ratiōne malum. 


41. Amīcī et Hostēs — John Owen (c.1564-c.1628), Epigrammata, 8.85 [14]

Quō cui plūs dederis, magis hōc tibi fīet amīcus; 

Quō plūs crēdideris, hōc magis hostis erit.

Share This Book