60 M. Tullī Cicerōnis Ōrātiō in L. Sergium Catlīnam Prīma in Senātū Habita (By Phrase)

1.1 quō usque tandem abūtēre, Catilīna, patientiā nostrā?

quamdiū etiam furor iste tuus nōs ēlūdet?

quem ad fīnem sēsē effrēnāta iactābit audācia?

1.2 nihilne tē nocturnum praesidium Palātī,

nihil urbis vigiliae,

nihil timor populī,

nihil concursus bonōrum omnium,

nihil hic mūnītissimus habendī senātūs locus,

nihil hōrum ōra vultūsque mōvērunt?

1.3 patēre tua cōnsilia

nōn sentīs?

cōnstrictam iam hōrum omnium scientiā

tenērī coniūrātiōnem tuam

nōn vidēs?

1.4 quid proximā,

quid superiōre nocte ēgeris,

ubi fueris,

quōs convocāveris,

quid cōnsilī cēperis,

quem nostrum ignōrāre
arbitrāris?

2.1 ō tempora!

ō mōrēs!

2.2 senātus haec intellegit,

cōnsul videt;

hic tamen vīvit.

2.3 vīvit?

immō vērō etiam in senātum venit,

fit pūblicī cōnsilī particeps,

notat et dēsignat oculīs ad caedem ūnum quemque nostrum.

2.4 nōs autem, fortēs virī, satis facere reī pūblicae vidēmur,

sī istīus furōrem ac tēla vītāmus.

2.5 ad mortem tē, Catilīna, dūcī iussū cōnsulis

iam prīdem oportēbat,

in tē cōnferrī pestem

quam tū in nōs omnīs iam diū māchināris.

3.1 an vērō vir amplissimus, P. Scīpiō, pontifex maximus,

Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum reī pūblicae,

prīvātus interfēcit:

Catilīnam, orbem terrae caede atque incendiīs vastāre cupientem,

nōs cōnsulēs perferēmus?

3.2 nam illa nimis antīqua praetereō,

quod C. Servīlius Ahāla

Sp. Maelium, novīs rēbus studentem,

manū suā occīdit.

3.3 fuit,

fuit ista quondam in hāc rē pūblicā virtūs,

ut virī fortēs ācriōribus suppliciīs cīvem perniciōsum

quam acerbissimum hostem

coercērent.

3.4 habēmus senātūs cōnsultum in tē, Catilīna, vehemēns et grave;

nōn deest reī pūblicae cōnsilium

neque auctōritās huius ōrdinis;

nōs,

nōs,

(dīcō apertē),

cōnsulēs dēsumus.
4.1 dēcrēvit quondam senātus

utī L. Opīmius cōnsul vidēret

nē quid rēs pūblica dētrīmentī caperet.

4.2 nox nūlla intercessit:

interfectus est propter quāsdam sēditiōnum suspīciōnēs

C. Gracchus, clārissimō patre, avō, maiōribus;

occīsus est cum līberīs M. Fulvius cōnsulāris.

4.3 similī senātūs cōnsultō

C. Mariō et L. Valeriō cōnsulibus est permissa rēs pūblica.

4.4 num ūnum diem posteā

L. Sāturnīnum tribūnum plēbis et C. Servīlium praetōrem

mors ac reī pūblicae poena remorāta est?

4.5 at vērō nōs vīcēsimum iam diem patimur

hebēscere aciem hōrum auctōritātis.

4.6 habēmus enim eius modī senātūs cōnsultum,

vērum inclūsum in tabulīs,

tamquam in vāgīnā reconditum,

quō ex senātūs cōnsultō

cōnfestim tē interfectum esse, Catilīna,

convēnit.

4.7 vīvis,

et vīvis nōn ad dēpōnendam,

sed ad cōnfirmandam audāciam.

4.8 cupiō, patrēs cōnscrīptī,

mē esse clēmentem,

cupiō

in tantīs reī pūblicae perīculīs mē nōn dissolūtum vidērī,

sed iam mē ipse inertiae nēquitiaeque condemnō.
5.1 castra sunt in Italiā contrā populum Rōmānum,

in Etrūriae faucibus collocāta;

crēscit in diēs singulōs hostium numerus;

eōrum autem castrōrum imperātōrem ducemque hostium

intrā moenia atque adeō in senātū vidētis,

intestīnam aliquam cotidiē perniciem reī pūblicae mōlientem.

5.2

tē iam, Catilīna, comprehendī,

interficī

iusserō,

(crēdō)

erit verendum mihi

nē nōn hoc potius omnēs bonī sērius ā mē

quam quisquam crūdēlius factum esse dīcat.

5.3 vērum ego

hoc,

quod iam prīdem factum esse oportuit,

certā dē causā nōndum addūcor

ut faciam.

5.4 tum dēnique interficiēre,

cum iam nēmō tam improbus,

tam perditus,

tam tuī similis invenīrī poterit,

quī

id nōn iūre factum esse

fateātur.

6.1 quamdiū quisquam erit

quī tē dēfendere audeat,

vīvēs,

et vīvēs ita

ut nunc vīvis,

multīs meīs et firmīs praesidiīs obsessus,

nē commovēre tē contrā rem pūblicam possīs.

6.2 multōrum tē etiam oculī et aurēs nōn sentientem,

sīcut adhūc fēcērunt,

speculābuntur atque cūstōdient.

6.3 etenim quid est, Catilīna,

quod iam amplius expectēs,

sī neque nox tenebrīs obscūrāre coetūs nefāriōs

nec prīvāta domus parietibus continēre vocēs coniūrātiōnis tuae potest,

sī illūstrantur,

sī ērumpunt omnia?

6.4 mūtā iam istam mentem,

(mihi crēde);

oblīvīscere caedis atque incendiōrum.

6.5 tenēris undique;

lūce sunt clāriōra nōbīs tua cōnsilia omnia;

quae iam mēcum, licet, recognōscās.

7.1 meministīne

mē ante diem XII Kalendās Novembrīs dīcere in senātū

fore in armīs certō diē,

quī diēs futūrus esset ante diem VI Kal. Novembrīs,
C. Mānlium, audāciae satellitem atque administrum tuae?

7.2 num mē fefellit, Catilīna,

nōn modo rēs tanta, tam atrōx tamque incrēdibilis,

vērum id

quod multō magis est admīrandum,

diēs?

7.3 dīxī ego īdem in senātū

caedem tē optimatium contulisse in ante diem V Kalendās Novembrīs,

tum

cum multī prīncipēs cīvitātis Rōmā

nōn tam suī cōnservandī

quam tuōrum cōnsiliōrum reprimendōrum causā

profūgērunt.

7.4 num īnfitiārī potes

tē illō ipsō diē,

meīs praesidiīs,

meā dīligentiā circumclūsum,

commovēre tē contrā rem pūblicam nōn potuisse,

cum tū, discessū cēterōrum,

nostrā tamen,

quī remānsissēmus,

caede contentum tē esse

dīcēbās?

8.1 quid?

cum

tē Praeneste Kalendīs ipsīs Novembribus

occupātūrum nocturnō impetū esse

cōnfīderēs,

sēnsistīn

illam colōniam meō iussū,

meīs praesidiīs, cūstōdiīs, vigiliīs esse mūnītam?

8.2 nihil agis,

nihil mōlīrīs,

nihil cōgitās,

quod nōn ego nōn modo audiam

sed etiam videam plānēque sentiam.

8.3 recognōsce mēcum tandem noctem illam superiōrem;

iam intellegēs

multō mē vigilāre ācrius ad salūtem

quam tē ad perniciem reī pūblicae.

8.4 dīcō

tē priōre nocte vēnisse inter falcāriōs

(nōn agam obscūrē)

in M. Laecae domum;

convēnisse eōdem complūrīs eiusdem āmentiae scelerisque sociōs.

8.5 num negāre audēs?

quid tacēs?

8.6 convincam,

sī negās.

8.7 videō enim

esse hīc in senātū quōsdam

quī tēcum ūnā fuērunt.

9.1 ō dī immortālēs!

ubinam gentium sumus?

quam rem pūblicam habēmus?

in quā urbe vīvimus?

9.2 hīc,

hīc sunt in nostrō numerō, patrēs cōnscrīptī,

in hōc orbis terrae sānctissimō gravissimōque cōnsiliō

quī dē nostrō omnium interitū,

quī dē huius urbis

atque adeō dē orbis terrārum exitiō cōgitent.

9.3 hōs ego videō cōnsul

et dē rē pūblicā sententiam rogō,

et,

quōs ferrō trucīdārī oportēbat,

eōs nōndum vōce vulnerō!
9.4 fuistī igitur apud Laecam illā nocte, Catilīna:

distribuistī partīs Italiae;

statuistī

quō quemque proficīscī placēret;

dēlēgistī

quōs Rōmae relinquerēs,

quōs tēcum ēdūcerēs;

dīscrīpsistī urbis partīs ad incendia;

cōnfirmāstī

tē ipsum iam esse exitūrum;

dīxistī

paulum tibi esse etiam nunc morae,

quod ego vīverem.

9.5 repertī sunt duo equitēs Rōmānī

quī tē istā cūrā līberārent

et

sē illā ipsā nocte paulō ante lūcem mē in meō lectō interfectūrōs esse

pollicērentur.

10.1 haec ego omnia,

vixdum etiam coetū vestrō dīmissō,

comperī;

domum meam maiōribus praesidiīs mūnīvī atque firmāvī;

exclūsī eōs

quōs tū ad mē salūtātum māne mīserās,

cum illī ipsī vēnissent,

quōs ego iam multīs ac summīs virīs

ad mē id temporis ventūrōs esse praedīxeram.

10.2 quae cum ita sint, Catilīna,

perge

quō coepistī;

ēgredere aliquandō ex urbe;

patent portae:

proficīscere.

10.3 nimium diū tē imperātōrem tua illa Mānliāna castra dēsīderant.

10.4 ēdūc tēcum etiam omnīs tuōs;

sī minus,

quam plūrimōs;

pūrgā urbem.

10.5 magnō mē metū līberāveris,

modo inter mē atque tē mūrus intersit.

10.6 nōbīscum versārī iam diūtius nōn potes;

nōn feram,

nōn patiar,

nōn sinam.

11.1 magna dīs immortālibus habenda es

atque huic ipsī Iovī Statōrī, antīquissimō cūstōdī huius urbis,

grātia,

quod hanc tam taetram,

tam horribilem,

tamque īnfēstam reī pūblicae pestem totiēns iam effūgimus.

11.2 nōn est saepius in ūnō homine summā salūs perīclitanda reī pūblicae.

11.3 quamdiū mihi cōnsulī dēsignātō, Catilīna, īnsidiātus es,

nōn pūblicō mē praesidiō,

sed prīvātā dīligentiā dēfendī.

11.4 cum, proximīs comitiīs cōnsulāribus,

mē cōnsulem in campō et competītōrēs tuōs interficere voluistī,

compressī cōnātūs tuōs nefāriōs amīcōrum praesidiō et cōpiīs,

nūllō tumultū pūblicē concitātō;

dēnique,

quotiēnscumque mē petīstī,

per mē tibi obstitī,

quamquam vidēbam

perniciem meam cum magnā calamitāte reī pūblicae esse coniūnctam.

12.1 nunc iam apertē rem pūblicam ūniversam petis;

templa deōrum immortālium,

tēcta urbis,

vītam omnium cīvium,

Italiam tōtam ad exitium et vāstitātem vocās.

12.2 quā rē,

quoniam id

quod est prīmum

et quod huius imperī disciplīnaeque maiōrum proprium est,

facere nōndum audeō,

faciam id

quod est ad sevēritātem lēnius,

ad commūnem salūtem ūtilius.

12.3 nam,

tē interficī

iusserō,

residēbit in rē pūblicā reliqua coniūrātōrum manus;

sīn tū,

quod tē iam dūdum hortor,

exieris,

exhauriētur ex urbe tuōrum comitum magna et perniciōsa sentīna reī pūblicae.

13.1 quid est, Catilīna?

13.2 num dubitās id,

mē imperante,

Facere

quod iam tuā sponte faciēbās?

13.3 exīre ex urbe iubet cōnsul hostem.

13.4 interrogās mē,

num in exsilium?

13.5 nōn iubeō,

sed,

sī mē cōnsulis,

suādeō.
13.6 quid est enim, Catilīna,

quod tē iam in hāc urbe dēlectāre possit,

in quā nēmō est extrā istam coniūrātiōnem perditōrum hominum

quī tē nōn metuat,

nēmō

quī nōn ōderit?

13.7 quae nota domesticae turpitūdinis nōn inusta vītae tuae est?

quod prīvātārum rērum dēdecus nōn haeret in fāmā?

13.8 quae libīdō ab oculīs,

quod facinus ā manibus umquam tuīs,

quod flāgitium ā tōtō corpore āfuit?

13.9 cui tū adulēscentulō,

quem corruptēlārum illecebrīs irretīssēs,

nōn aut ad audāciam ferrum

aut ad libīdinem facem praetulistī?

14.1 quid vērō?

14.2 nūper

cum morte superiōris uxōris novīs nūptiīs locum vacuēfēcissēs,

nōnne etiam aliō incrēdibilī scelere hoc scelus cumulāstī?

quod ego praetermittō

et facile patior silērī,

nē in hāc cīvitāte tantī facinoris immānitās

aut exstitisse

aut nōn vindicāta esse videātur.

14.3 praetermittō ruīnās fortūnārum tuārum,

quās omnīs proximīs Īdibus tibi impendēre sentiēs;

ad illa veniō

quae nōn ad prīvātam ignōminiam vitiōrum tuōrum,

nōn ad domesticam tuam difficultātem ac turpitūdinem,

sed ad summam rem pūblicam

atque ad omnium nostrum vītam salūtemque pertinent.

15.1 potestne tibi haec lūx, Catilīna,

aut huius caelī spīritus esse iūcundus,

cum sciās

esse hōrum nēminem

quī nesciat

tē prīdiē Kalendās Iānuāriās,

Lepidō et Tullō cōnsulibus,

stetisse in comitiō cum tēlō,

manum

cōnsulum et prīncipum cīvitātis interficiendōrum causā

parāvisse,

scelerī ac furōrī tuō

nōn mentem aliquam aut timōrem tuum

sed Fortūnam populī Rōmānī obstitisse?

15.2 ac iam illa omittō;

neque enim sunt aut obscūra

aut nōn multa commissa posteā.

15.3 quotiēns tū mē dēsignātum,

quotiēns vērō cōnsulem interficere cōnātus es!

quot ego tuās petītiōnēs ita coniectās,

ut vītārī posse nōn vidērentur,

parvā quādam dēclīnātiōne

et,

ut aiunt,

corpore effūgī!

15.4 nihil agis,

nihil adsequeris,

neque tamen cōnārī ac velle dēsistis.

16.1 quotiēns iam tibi extorta est ista sīca dē manibus!

quotiēns excidit cāsū aliquō et ēlāpsa est!

16.2 quae quidem quibus abs tē initiāta sacrīs ac dēvōta sit

nesciō,

quod eam necesse putās esse in cōnsulis corpore dēfīgere.

16.3 nunc vērō quae tua est ista vīta?

16.4 sīc enim iam tēcum loquar,

nōn ut odiō permōtus esse videar,

quō dēbeō,

sed ut misericordiā,

quae tibi nūlla dēbētur.

16.5 vēnistī paulō ante in senātum.

16.6 quis tē ex hāc tantā frequentiā,

totque tuīs amīcīs ac necessāriīs salūtāvit?

16.7 sī hoc post hominum memoriam contigit nēminī,

vōcis expectās contumēliam,

cum sīs gravissimō iūdiciō taciturnitātis oppressus?

16.8 quid?

quod adventū tuō ista subsellia vacuēfacta sunt,

quod omnēs cōnsulārēs,

quī tibi persaepe ad caedem cōnstitūtī fuērunt,

simul atque adsēdistī,

partem istam subselliōrum nūdam atque inānem relīquērunt,

quō tandem animō tibi ferendum putās?

17.1 servī (mehercule!) meī sī mē istō pactō metuerent,

ut tē metuunt omnēs cīvēs tuī,

domum meam relinquendam

putārem:

tibi urbem

nōn arbitrāris?

17.2 et,

mē meīs cīvibus iniūriā suspectum tam graviter atque offēnsum

vidērem,

carēre mē aspectū cīvium

quam īnfēstīs omnium oculīs cōnspicī

māllem;

tū,

cum cōnscientiā scelerum tuōrum agnōscās

odium omnium iūstum

et iam diū tibi dēbitum,

dubitās

quōrum mentīs sēnsūsque vulnerās,

eōrum aspectum praesentiamque vītāre?

17.3 sī tē parentēs timērent atque ōdissent tuī

neque eōs ratiōne ūllā plācāre possēs,

(ut opīnor),

ab eōrum oculīs aliquō concēderēs.

17.4 nunc tē patria,

quae commūnis est parēns omnium nostrum,

ōdit ac metuit

et iam diū nihil tē iūdicat

nisī dē parricīdiō suō

cōgitāre:

huius tū neque auctōritātem verēbere

nec iūdicium sequēre

nec vim pertimēscēs?
18.1 quae tēcum, Catilīna, sīc agit

et quōdam modō tacita loquitur:

18.2 nūllum iam aliquot annīs facinus exstitit

nisī per tē,

nūllum flāgitium sine tē;

tibi ūnī multōrum cīvium necēs,

tibi vexātiō dīreptiōque sociōrum impūnīta fuit ac lībera;

tū nōn sōlum ad neglegendās lēgēs et quaestiōnēs

vērum etiam ad ēvertendās perfringendāsque valuistī.

18.3 superiōra illa,

quamquam ferenda nōn fuērunt,

tamen,

ut potuī,

tulī;

nunc vērō,

mē tōtam esse in metū propter ūnum tē,

quicquid increpuerit,

Catilīnam timērī,

nūllum vidērī contrā mē cōnsilium inīrī posse

quod ā tuō scelere abhorreat,

nōn est ferendum.

18.4 quam ob rem discēde

atque hunc mihi timōrem ēripe;

sī est vērus,

nē opprimar;

sīn falsus,

ut tandem aliquandō timēre dēsinam.

19.1 haec sī tēcum,

ut dīxī,

patria loquātur,

nōnne impetrāre dēbeat,

etiamsī vim adhibēre nōn possit?

19.2 quid?

quod tū tē in cūstōdiam dedistī?

quod vītandae suspīciōnis causā

ad M’. Lepidum tē habitāre velle

dīxistī?

19.3 ā quō nōn receptus,

etiam ad mē venīre ausus es,

atque,

ut domī meae tē adservārem,

rogāstī.

19.4 cum ā mē quoque id respōnsum tulissēs,

mē nūllō modō posse īsdem parietibus tūtō esse tēcum,

quia magnō in perīculō essem,

quod īsdem moenibus continērēmur,

ad Q. Metellum praetōrem vēnistī.

19.5 ā quō repudiātus,

ad sodālem tuum, virum optimum, M. Marcellum, dēmigrāstī,

quem tū vidēlicet et ad cūstōdiendum dīligentissimum

et ad suspicandum sagācissimum

et ad vindicandum fortissimum fore putāstī.

19.6 sed quam longē vidētur ā Carcere

atque ā vinculīs abesse dēbēre,

quī sē ipse iam dignum cūstōdiā iūdicārit?

20.1 quae cum ita sint, Catilīna,

dubitās,

sī ēmorī aequō animō nōn potes,

abīre in aliquās terrās

et vītam istam,

multīs suppliciīs iūstīs dēbitīsque ēreptam,

fugae sōlitūdinīque mandāre?

20.2 refer,

inquis,

ad senātum;

id enim postulās,

et,

sī hic ōrdō placēre sibi dēcrēverit

tē īre in exsilium,

obtemperātūrum tē esse

dīcis.

20.3 nōn referam,

id

quod abhorret ā meīs mōribus,

et tamen faciam

ut intellegās

quid hī dē tē sentiant.

20.4 ēgredere ex urbe, Catilīna;

līberā rem pūblicam metū;

in exsilium,

sī hanc vōcem exspectās,

proficīscere.

20.5 quid est?

20.6 ecquid attendis,

ecquid animadvertis hōrum silentium?

20.7 patiuntur,

tacent.

20.8 quid exspectās auctōritātem loquentium,

quōrum voluntātem tacitōrum perspicis?

21.1 at,

sī hoc idem huic adulēscentī optimō, P. Sēstiō,

sī fortissimō virō, M. Mārcellō, dīxissem,

iam mihi cōnsulī hōc ipsō in templō senātus iūre optimō vim et manūs intulisset.

21.2 dē tē autem, Catilīna,

cum quiēscunt,

probant,

cum patiuntur,

dēcernunt,

cum tacent,

clāmant,

neque hī sōlum

quōrum tibi auctōritās est vidēlicet cāra,

vīta vīlissima,

sed etiam illī equitēs Rōmānī, honestissimī atque optimī virī,

cēterīque fortissimī cīvēs,

quī circumstant senātum;

quōrum tū et frequentiam vidēre

et studia perspicere

et vōcēs paulō ante exaudīre potuistī.

21.3 quōrum ego vix abs tē iam diū manūs ac tēla contineō,

eōsdem facile addūcam

ut tē,

haec

quae vastāre iam prīdem studēs,

relinquentem,

usque ad portās prōsequantur.

22.1 quamquam quid loquor?

22.2 tē ut ūlla rēs frangat,

tū ut umquam tē corrigās,

tū ut ūllam fugam meditēre,

tū ut ūllum exsilium cōgitēs?

22.3 utinam tibi istam mentem dī immortālēs duint!

22.4 tametsī videō,

sī,

meā vōce perterritus,

īre in exsilium animum

indūxeris,

quanta tempestās invidiae nōbīs,

sī minus in praesēns tempus,

recentī memoriā scelerum tuōrum,

at in posteritātem impendeat.

22.5 sed est tantī,

dummodo tua ista sit prīvāta calamitās

et ā reī pūblicae perīculīs sēiungātur.

22.6 sed,

tū ut vitiīs tuīs commoveāre,

ut lēgum poenās pertimēscās,

ut temporibus reī pūblicae cēdās,

nōn est postulandum.

22.7 neque enim is es, Catilīna,

ut tē aut pudor ā turpitūdine

aut metus ā perīculō

aut ratiō ā furōre revocārit.

23.1 quam ob rem,

ut saepe iam dīxī,

proficīscere

ac,

sī mihi inimīcō,

ut praedicās,

tuō cōnflāre vīs invidiam,

rēctā perge in exsilium;

vix feram sermōnēs hominum,

sī id fēceris;

vix molem istīus invidiae,

sī in exsilium iussū cōnsulis īveris,

sustinēbō.

23.2 sīn autem servīre meae laudī et glōriae māvīs,

ēgredere cum importūnā scelerātōrum manū,

cōnfer tē ad Mānlium,

concitā perditōs cīvīs,

sēcerne tē ā bonīs,

īnfer patriae bellum,

exsultā impiō latrōciniō,

ut ā mē nōn ēiectus ad aliēnōs,

sed invītātus ad tuōs īsse videāris.

24.1 quamquam quid ego tē invītem,

ā quō iam sciam esse praemissōs

quī tibi ad Forum Aurēlium praestōlārentur armātī;

cui sciam pactam et cōnstitūtam cum Mānliō diem;

ā quō etiam aquilam illam argenteam,

quam tibi ac tuīs omnibus cōnfīdō perniciōsam ac fūnestam futūram,

cui domī tuae sacrārium scelerātum cōnstitūtum fuit,

sciam esse praemissam?

24.2 tū ut illā carēre diūtius possīs,

quam venerārī, ad caedem proficīscēns, solēbās,

ā cuius altāribus saepe istam impiam dexteram ad necem cīvium trānstulistī?

25.1 ībis tandem aliquandō

quō tē iam prīdem tua ista cupiditās effrēnāta ac furiōsa rapiēbat.

25.2 neque enim tibi haec rēs adfert dolōrem

sed quandam incrēdibilem voluptātem.

25.3 ad hanc tē āmentiam nātūra peperit,

voluntās exercuit,

fortūna servāvit.

25.4 numquam tū nōn modo ōtium,

sed nē bellum quidem,

nisī nefārium,

concupīstī.

25.5 nactus es ex perditīs

atque ab omnī nōn modo fortūnā,

vērum etiam spē dērelictīs cōnflātam,

improbōrum manum.

26.1 hīc tū quā laetitiā perfruēre!

quibus gaudiīs exsultābis!

quantā in voluptāte bacchābere,

cum in tantō numerō tuōrum

neque audiēs virum bonum quemquam

neque vidēbis!

26.2 ad huius vītae studium meditātī illī sunt,

quī feruntur,

labōrēs tuī:

iacēre humī nōn sōlum ad obsidendum stuprum,

vērum etiam ad facinus obeundum,

vigilāre nōn sōlum īnsidiantem somnō marītōrum,

vērum etiam bonīs ōtiōsōrum.

26.3 habēs

ubi ostentēs tuam illam praeclāram patientiam famis,

frīgoris,

inopiae rērum omnium,

quibus tē brevī tempore cōnfectum esse sentiēs.

27.1 tantum prōfēcī,

cum tē ā cōnsulātū reppulī,

ut exsul potius temptāre

quam cōnsul vexāre

rem pūblicam possēs,

atque ut id,

quod esset ā tē scelerātē susceptum,

latrōcinium potius

quam bellum

nōminārētur.

27.2 nunc,

ut ā mē, patrēs cōnscrīptī,

quandam prope iūstam patriae querimōniam dētester ac dēprecer,

percipite,

(quaesō),

dīligenter

quae dīcam,

et ea penitus animīs vestrīs mentibusque mandāte.

27.3 etenim,

sī mēcum patria,

quae mihi vītā meā multō est cārior,

sī cūncta Italia,

sī omnis rēs pūblica loquātur:

27.4 M.Tullī, quid agis?

27.5 tūne

eum,

quem esse hostem comperistī,

quem ducem bellī futūrum vidēs,

quem expectārī imperātōrem in castrīs hostium sentīs,

auctōrem sceleris,

prīncipem coniūrātiōnis,

ēvocātōrem servōrum et cīvium perditōrum,

exīre

patiēre,

ut abs tē nōn ēmissus ex urbe,

sed immissus in urbem esse videātur?

27.6 nōnne hunc in vincla dūcī,

nōn ad mortem rapī,

nōn summō suppliciō mactārī imperābis?

27.7 quid tandem tē impedit?

27.8 mōsne maiōrum?

28.1 at persaepe etiam prīvātī in hāc rē pūblicā perniciōsōs cīvīs morte multārunt.

28.2 an lēgēs

quae dē cīvium Rōmānōrum suppliciō rogātae sunt?

28.3 at numquam in hāc urbe

quī ā rē pūblicā dēfēcērunt

cīvium iūra tenuērunt.

28.4 an invidiam posteritātis timēs?

28.5 praeclāram vērō populō Rōmānō refers grātiam,

quī tē,

hominem per tē cognitum,

nūllā commendātiōne maiōrum,

tam mātūrē ad summum imperium per omnīs honōrum gradūs extulit,

sī propter invidiam aut alicuius perīculī metum

salūtem cīvium tuōrum neglegis.

29.1 sed,

sī quis est invidiae metus,

nōn est vehementius sevēritātis ac fortitūdinis invidia

quam inertiae ac nēquitiae

pertimēscenda.

29.2 an,

cum bellō vastābitur Italia,

vexābuntur urbēs,

tēcta ārdēbunt

tum tē nōn exīstimās invidiae incendiō cōnflagrātūrum?
29.3 hīs ego sānctissimīs reī pūblicae vōcibus

et eōrum hominum

quī hoc idem sentiunt

mentibus pauca respondēbō.

29.4 ego,

sī hoc optimum factū iūdicārem,

Catilīnam morte multārī,

ūnīus ūsūram hōrae gladiātōrī istī ad vīvendum nōn dedissem.

29.5 etenim,

sī summī virī et clārissimī cīvēs

Sāturnīnī et Gracchōrum et Flaccī et superiōrum complūrium sanguine

nōn modo sē nōn contāminārunt,

sed etiam honestārunt,

certē verendum mihi nōn erat

nē quid,

hōc parricīdā cīvium interfectō,

invidiae mihi in posteritātem redundāret.

29.6 quodsī ea mihi maximē impendēret,

tamen hōc animō fuī semper,

ut

invidiam, virtūte partam, glōriam,

nōn invidiam,

putārem.

30.1 quamquam nōn nūllī sunt in hōc ōrdine

quī aut ea,

quae imminent,

nōn videant

aut ea,

quae vident,

dissimulent;

quī spem Catilīnae mollibus sententiīs aluērunt

coniūrātiōnemque nāscentem nōn crēdendō corrōborāvērunt;

quōrum auctōritāte multī nōn sōlum improbī,

vērum etiam imperītī,

sī in hunc animadvertissem,

crūdēliter et rēgiē factum esse

dīcerent.

30.2 nunc intellegō,

sī iste,

quō intendit,

in Manliāna castra pervēnerit,

nēminem tam stultum fore

quī nōn videat

coniūrātiōnem esse factam,

nēminem tam improbum

quī nōn fateātur.

30.3 hōc autem ūnō interfectō,

intellegō

hanc reī pūblicae pestem paulisper reprimī,

nōn in perpetuum comprimī posse.

30.4 quodsī sēsē ēiēcerit

sēcumque suōs ēdūxerit

et eōdem cēterōs, undique collēctōs, naufragōs adgregārit,

exstinguētur atque dēlēbitur

nōn modo haec tam adulta reī pūblicae pestis,

vērum etiam stirps ac sēmen malōrum omnium.
31.1 etenim iam diū, patrēs cōnscrīptī,

in hīs perīculīs coniūrātiōnis īnsidiīsque versāmur,

sed nesciō quō pactō

omnium scelerum ac veteris furōris et audāciae mātūritās

in nostrī cōnsulātūs tempus ērūpit.

31.2 nunc,

sī ex tantō latrōciniō iste ūnus tollētur,

vidēbimur fortasse ad breve quoddam tempus

cūrā et metū esse relevātī;

perīculum autem residēbit

et erit inclūsum penitus in vēnīs

atque in vīsceribus reī pūblicae.

31.3 ut saepe hominēs aegrī morbō gravī,

cum aestū febrīque iactantur,

sī aquam gelidam bibērunt,

prīmō relevārī videntur,

deinde multō gravius vehementiusque adflīctantur,

sīc hic morbus,

quī est in rē pūblicā,

relevātus istīus poenā,

vehementius,

reliquīs vīvīs,

ingravēscet.
32.1 quā rē,

sēcēdant improbī,

sēcernant sē ā bonīs,

ūnum in locum congregentur,

mūrō dēnique,

quod saepe iam dīxī,

sēcernantur ā nōbīs;

dēsinant īnsidiārī domī suae cōnsulī,

circumstāre tribūnal praetōris urbānī,

obsidēre cum gladiīs Cūriam,

malleolōs et facēs ad īnflammandam urbem comparāre;

sit dēnique īnscrīptum in fronte ūnīus cuiusque

quid dē rē pūblicā sentiat.

32.2 polliceor hoc vōbīs, patrēs cōnscrīptī,

tantam in nōbīs cōnsulibus fore dīligentiam,

tantam in vōbīs auctōritātem,

tantam in equitibus Rōmānīs virtūtem,

tantam in omnibus bonīs cōnsēnsiōnem,

ut, Catilīnae profectiōne,

omnia patefacta,

illūstrāta,

oppressa,

vindicāta esse

videātis.

33.1 hīsce ōminibus, Catilīna,

cum summā reī pūblicae salūte,

cum tuā peste ac perniciē,

cumque eōrum exitiō

quī sē tēcum omnī scelere parricīdiōque iūnxērunt,

proficīscere ad impium bellum ac nefārium.

33.2 tū, Iuppiter,

quī īsdem

quibus haec urbs,

auspiciīs ā Rōmulō es cōnstitūtus,

quem Statōrem huius urbis atque imperī vērē nōmināmus,

hunc et huius sociōs ā tuīs cēterīsque templīs,

ā tēctīs urbis ac moenibus,

ā vītā fortūnīsque cīvium omnium arcēbis,

et hominēs,

bonōrum inimīcōs,

hostīs patriae,

latrōnēs Italiae,

scelerum foedere inter sē ac nefāriā societāte coniūnctōs

aeternīs suppliciīs vīvōs mortuōsque mactābis.

Share This Book